Omne Datum Optimum – Papal Bull of privileges to the Knights Templar (with translation)
The Bull Omne Datum Optimum, issued by Pope Innocent II in 1139 indicated the official approval of the Order by the Holy See. It granted many unique privileges and set some guidlines for the Order’s operations. This bull was soon followed by the bulls Milites Templi (Pope Innocent II, 1144) and Militia Dei (Pope Eugene III, 1145).
Omne Datum Optimum (Papal Bull)
[29 March 1139, Lateran]
Innocentius episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis Roberto magistro religiose militie Templi quod Iherosolimis situm est, ejusque successoribus et fratibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patro luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Provide, dilecti in Domino filii, de vobis et pro vobis, omnipotentem Dominum collaudamus, quoniam in universo mundo vestra religio et veneranda institutio nuntiatur. Cum enim natura essetis filii ire et seculi voluptatibus dediti, nunc, per aspirantem gratiam, evangelii non surdi auditors effecti, relictis pompis secularibus et rebus propriis, dimissa etiam spatiosa via que ducit ad mortem, arduum iter quod ducit ad vitam, humiliter elegistis, atque ad comprobandum quod in Dei militia computemini signum vivifice cruces in vestro pectore assidue circumfertis. Accedit