‘Milites Templi’ – Papal Bull concerning the Knights Templar

Celestinus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus, archiepiscopis, episcopis, abbatibus et universis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Milites Templi Ierosolimitani, novi sub tempore gratie, Machabei, abnegantes secularia desideria et propria relinquentes, tollentes crucem suam, secuti sunt Xpistum. Ipsi sunt per quos Deus Orientalem ecclesiam a paganorum spurcitia liberat, et Xpristiani nominis inimicos expugant. Ipsi pro fratribus animas ponere non formidant, et peregrinos ad loca sancta profiscientes, in eundo et reundo ab incursibus paganorum defensant; et quoniam ad iam sanctum et pium opus explendum, proprie facultates non suppetunt, fraternitatem vestrem presentibus litteris exhortamur, quatinus, unde eorum suppleatur inopia, populum vobis a Deo commissum collectas facere moneatis. Quicumque vero de facultatibus sibi a Deo collatis, eis subvenerit, et in tam sancta fraternitate se collegam statuerit eisque beneficia persolverit annuatim, septimam ei partem injuncte penitentie, confisi de beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, indulgemus. Si vero excommunicatus non fuerit et eum mori contigerit, ei cum aliis Xpistianis sepultura ecclesiastica non negetur. Cum autem fratres ipsius Templi, qui ad collectam suscipiendam destinati fuerint, in civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ipse interdictus sit, in jocundo eorum adventu, pro Templi honore et eorumdem militium reverentia, semel in anno aperiantur ecclesie et, exclusis excommunicatis, divina officia celebrentur. Que vero de non excommunicatis eorumdem militium fratribus ecclesiastice sepulture tradendis, et ecclesiis, in eorum adventu, excommunicatis exclusis, semel aperiendis, a nobis statuta sunt, mandando vobis precipimus, ut per vestras parrochias faciatis irrefragabiliter observari. Preterea fraternitati vestre rogando mandamus, quatinus personas eorum et bona, pro caritate beati Petri et nostra, manuteneatis et nullam eis irrogari lesionem vel injuriam permittatis. Datum Lat(eran)i v idus januarii.

This arcticle is found in: Primary sources and documents






{ 0 comments… add one }

Leave a Comment